MAEANDRI

MAEANDRI
MAEANDRI
Veteribus in vestibus dicti sunt, fasciae et ornaturae, quae extremas oras flexuosô circuitu ambirent; alias περίκλυσις, περίνησος, etc. Vide infra, voce Periclysis. Unde Maeandri quoque, in triglyphis, picturae genus erat, ab eadem tortuositate vocati. Et hac notione nonnullis vox sumividetur, apud Tertull. de Pall. c. 4. Prorsus si quis Maeandricô fluxu delicatam vestem humi protrahat, audiat, pone se quod et Comicus. Sed sententia haec probari neutiquam potest. Si enim flexu legeretur, aliquid esset: longe aliud est fluxus. An fluxus pro laxitate vestis? Verum, quid illi laxitati cum Maeandro, aut qui Maeandrica dici possit? Praeterea fluxu, apud Auctorem hunc, semper pro mollitie sumitur. Unde supra, de viro fluere. Et libde Spectac. Et est plane in artibus quoque scenicis, Liberi et Cereris patrocinium, quae privata et propria sunt scenae de gestu et corporis fluxu. Et de habitu Muliebri Discutiendae enim deliciae, quarum mollitiâ et fluxu fidei virtus effeminari potest. Nec proin alio sensu fluxum heic posuisse, existimandus est. Vetus Salmasii, et antiquae editiones, Menandrico fluxu legunt, quae lectio potior. Menandri certe fluxum et delitias versibus his describit Phaedrus, l. 5. Fab. 2. ad quos sine dubio Afer allusit,
Quin etiam resides et sequentes otium
Ne defuisse noceat, repetunt ultimi.
In quis Menander nobilis Comoediis,
Quas, ipsum ignorans, legerat Demetrius,
Et admiratus fuerat ingenium viri,
Unguentô delibutus, vestiti affluens,
Veniebat gressu delicatô, et languidô.
Hunc ubi Tyrannus vidit extremô agmine,
Quinam cinaedus ille in conspectu meo
Audet venire? Resf onderunt proximi,
Hic est Menander Scriptor.
Menandricô igtur fluxu vestem delicatam humi protrahere, nihil aliud est, quam Menandri Comici more, vestitu delicatô et fluente, humum verrere, et Menadri delitias imitari, in veste tali trahenda. Respexit ad illum versiculum,
Unguentô delibutus, vestitu affluens.
Quam autem is delicatam vestem, Graeci μαλακὴν ἐςθῆτα vocant. Diogenes Laertius de Heraclide Pontico: Οὗτος ἐςθῆτι δὲ μαλακῇ ἐχρῆτο καὶ ὐπέρογκος ἦν τὸ σῶμα, ὥςτε αὐτον ὑπὸ τῶν Α᾿ττικῶν μὴ Ποντικὸν, ἀλλὰ Πομτικὸν καλεῖςθαι. Salmas. ad Tertull. de Pallio. p. 339. vide quoque infra Menander.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • Pseudophoxinus maeandri — Taxobox name = Pseudophoxinus maeandri status = DD | status system = IUCN3.1 regnum = Animalia phylum = Chordata classis = Actinopterygii ordo = Cypriniformes familia = Cyprinidae genus = Pseudophoxinus species = P. maeandri binomial =… …   Wikipedia

  • ANTIOCHIA Maeandri — urbs Cariae Episcopalis sub Archiepiscopo Stauropolitano, Tachiali vulgo, ad Maeandrum fluvium …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CYANEE vel CYANEA — CYANEE, vel CYANEA nympha quaedam, Maeandri fluv. filia, quae ex Mileto, Phoebi filio, Byblidem et Caunum gemellos peperit. Ovid. l. 9. Met. v. 449. Hic tibi, dum sequitur patriae curvaminaripae, Filia Maeandri toties redeuntis eudem, Cognita… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MAEANDER vulgo MADRE — MAEANDER, vulgo MADRE fil. Terrae et Oceani, pater Cyanes, quae Caunum et Biblida genuit, secundum Poetas. Fluvius ingens Asiae, in Phrygia magna, ex Aulocrene fonte oriens, obli queque adeo fluens, ut in se ipsum recurrere videatur, 600.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MILETUS — I. MILETUS fil. Apollinis, et Argeae Cleochi filiae, vel ut Ovid. habet, Deiones, qui cum Minoa Cretensium regem iam senem regnô privare vellet, a Iove territus in Samum, deindein Cariam Asiae regionem fugit, ibique opidum condidit, quod de suo… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Pseudophoxinus — Taxobox name = Pseudophoxinus regnum = Animalia phylum = Chordata classis = Actinopterygii ordo = Cypriniformes familia = Cyprinidae genus = Pseudophoxinus Pseudophoxinus is a genus of ray finned fish in the Cyprinidae family. It contains the… …   Wikipedia

  • CARIA — nunc Aldinelli, regio minoris Asiae inter Lyciam nunc Mesenteli, et Ioniam Strabo eam a Boreâ Maeandri flumine clausit, ab occidente Icariô, et Myrtoô pelagô, a meridie rhodiensi, ab ortu Lyciis, et aliis gentibus, magnamque Tauri montis partem… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CAYSTER vel CAYSTRUS — CAYSTER, vel CAYSTRUS fluv. Asiae circa Ephesum, nune Chiay, cui etiam regioni nomen dat; nam tractus ille Caystrius dicitur, ut auctor est Eunapius Sardianus. Fluvius hic cycnis olim abundavit. Unde Ovidio, Trist. l. 5. El. 1. v. 11. Caystruss… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CELAENAE — Straboni tumulus est Asiae proprie dictae, Apamiae imminens, oppidum habens eiusdem nominis, quod Phrygiae caput Livius vocat, l. 38. c. 13. Antiochus Soter Apamiam dixit, matris nomine, filiae Artabazi, uxoris Seleuci Nicanoris. Hoc in loco… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • HERACLEA — I. HERACLEA Italiae urbs olim Episcopal in ora Venetiae a D. Magno Ep. Opitergino exstructa, et ipsa excisa, cui Urbs Nova, etiam eversa, fuccessit. Vide sis Steph. in Η῾ράκλεια. P. Mela l. 2. c. 4. II. HERACLEA apud vet. Interpretem Alex.… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”